- NARES
- NARESin Historia naturae animalium, per singula membra, memorantur Plinio his verbis l. 11. c. 37. Infraeas (genas) hilaritatem risumque indicantes buccae. Et altior homini tantum, quem novi mores, subdolae irrisioni dicavêre, nasus. Non alii animalium nares eminent: Avibus, serpentibus, piscibus foramina tantum ad olfactus, sine naribus. Et hinc cognomina simorum, silonum etc. Ubi, quod de irrisione ait, confirmatur illo Horatii, l. 1. Sat.6. v. 5.———— nasô suspendit aduncô.Vide infra in voce Nasus. Inprimis vero vultum hominis decent nares; unde in bello quoque cum cura tectae galeis. Sidonius Panegyric. Anthemii, de Roma.Obtundit teneras circumdata fascia nares,Ut galeis cedant ————Et earum abscissio inter praecipuas poenas, apud Occidentales olim populos, Wisigothos, Longobardos, alios, recepta, uti infra dicemus. Vide Barthium Animadversion. ad Statium Theb. l. 4. v. 20. de Narium vero annulis; item emunctione, supra: uti de more suaves naribus odores per reticulum inspirandi, infra voce Reticulum, it. Rosa: de alio Spartanorum, nares oculosque infantum recens natorum vino abluendi, ubi de Ungendi ritu: de alio naribus vel malis ferarum uncos iniciendi, infra ibid. lemmate Uncae manus. Hinc Nario, de qua voce paulo post.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.